8
ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium
9
et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis
10
et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis
11
et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens
12
domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum
13
et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam populum meum Israhel
14
igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam
15
et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis
16
aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum
17
porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi
18
et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete
19
oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam foederis Domini
20
porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro
21
domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis
22
nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro
23
et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis